Sig-[ signe notarial ]-num Francisci de Palacio, notarii publici Valencie, [qui] hoc translatum [translatus] dictum [testamentum] notula diligenter comprobavit et clausit in [die et anno in ... littera contentis].
Ítem, fa fe de la dita carta nupcial entre los dits en Ferrando Pèriz, pintor, e la dita na Marta, muller que fo sua, feta ut sequitur:
In Dei nomine amen. Noverint universi quod ego, Ferdinandus Fornerii, civis et [draperius] Valencie, ex certa sciencia colloco in matrimonium vobis cum Ferdinando Pèriz, pictori, cive Valencie, presente, Martam, filiam meam, bona cuius Marte sunt ea que secuntur, videlicet, quidam furnus et domus in quibus dictus furnus constructus est, que situantur in parrochia Sancti Salvatoris et que tenentur sub dominio venerabilis Guilaberti de Nogaria, militis, ad censum septuaginta solidos regalium Valencie eidem et suis annuatim solvendorum et ad laudimium et faticham, que confrontatur cum tribus viis publicis et cum domibus Salvatoris Carbonellii. Item, septuaginta solidos regalium Valencie de retrocensu sine laudimio et sine faticha, quos faciunt et facere tenentur annuatim proprio persone infrascripte pro domibus infrascriptis, sitis in villa nova parrochia Sanctis Salvatoris, de quibus facit et facere tenetur, medietatem in quolibet festo sancte Marie mensis augusti et aliam medietatem in quolibet festo beate Marie mensis marcii, Dominicus de Epila quindecim solidos. Item, facit de eisdem in dictis festis mediatim Bernardus des Palau pro domibus quindecim solidos. Item, facit de eisdem medietatem in quolibet festo sancti Iohannis iunii et aliam medietatem in quolibet festo Omnium Sanctorum Petrus Scuder pro domibus decem solidus. Item, facit de eisdem in dictis festis mediatim Petrus Terrades pro domibus decem solidus. Item, facit de eisdem in dictis festis mediatim Martinus del Poyo pro domibus decem solidos. Item, facit de eisdem in dictis festis mediatim Marquesia, filia quondam Ferrarii de Lizana, pro domibus decem solidus. Quiquidem retrocensus unacum domibus super quibus fit tenentur sub dominio et alodio Petri de Populeto, civis Valencie, ad censum unius morabatinus boni auri, fini et recti ponderis eidem et suis solvendi in quolibet festo Omni Sanctorum et ad laudimium et faticham, ut in instrumento accapiti continetur, qui morabat debet solvi de dicto retrocensu, et que domus super quibus dictus retrocensus fit adinvicem continguantur et confrontantur cum cequia que decurrit ad molendinum regalis domini regis, via publica in medio, et cum domibus Petri Pinçana, et cum cequia de Algerós et cum domibus Bernardi Caçador. Item, centum octuaginta quatuor solidos, sex denarii regalium Valencie de retrocensum et sine laudimio et faticha, quos faciunt et facere tenentur persone infrascripte pro domibus infrascriptis ponitis in villa nova parrochia Sancti Salvatoris, de quibus facit et facere tenentur in quolibet festo Pasce Resurrectionis Domini Petrus Comte quatuordecim solidos pro domibus. Item, facit de eisdem in dicto dictus Petrus Comte novem solidos pro domibus. Item, facit de eisdem in quolibet festo sancti Michelis dictus Petrus Comte viginti unum solidos pro domibus. Item, facit de eisdem Bernardus Riera in quolibet festo sancti Michelis pro domibus decem solidos, unum denarium et oblatam. Item, facit de eisdem in dicto festo Maria, uxor quondam Guillermi Colom, pro domibus decem solidos, unum denarium et oblatam. Item, facit de eisdem in quolibet festo sancti Michelis Bernardus Barberà pro domibus viginti solidos, tres denarios. Item, facit de eisdem in dicto festo Dominicus Sanxo pro domibus decem solidos, unum denarium et oblatam. Item, facit de eisdem in dicto festo Iohannes Martini pro domibus decem solidos, unum denarium et oblatam. Item, facit de eisdem in dicto festo Simon de Rabinats viginti solidos, tres denarios pro domibus. Item, facit de eisdem in dicto festo sancti Michelis Elicsendis Rossa septem solidos pro domibus. Item, facit de eisdem in quolibet festo Pasce de Resurrectionis Domini dicta Elicsendis Rossa pro domibus unum solidum, novem denarios. Item, facit de eisdem in dicto festo Pasce Vincencius Ros pro domibus septem solidos. Item, facit de eisdem in dicto festo Pasce dictus Vincencius Ros pro domibus unum solidum, novem denarios. Item, facit de eisdem Maria, uxor Mathei Serra, in quolibet festo sancti Iohannis iunii pro domibus quatuordecim solidos. Item, facit de eisdem in dicto festo Maria, uxor quondam Arnaldi de Belloch, pro domibus septem solidos. Item, facit de eisdem in dicto festo Raymundus de Penafel pro domibus quatuordecim solidos. Item, faciunt heredes Egidii de Civera in dicto festo sancti Iohannis iunii pro domibus septem solidos. Quiquidem retrocensus unacum domibus pro quibus fit tenetur sub dominio et alodio domini episcopi Dertusensis ad censum quadraginta trium solidorum eidem et suis solvendorum annuatim, videlicet, in quolibet festo Pasce Resurreccionis Domini viginti octo solidos et in quolibet festo sancti Michelis quindecim solidos et ad laudimium et faticha, prout in instrumento accapiti continetur, qui quadraginta tres solidos de censu debet solvi annuatim de dicto retrocensu quequidem domus super quibus dictus retrocensus fit adinvicem contiguantur et confrontantur cum via publica qua tenditur de ponte que vulgo dicitur Sarranorum apud monasterium Sancti Guillermi, et cum domibus censualibus Petri Abelló, via publica in medio, et cum orto Andree Vallfarosa, via publica in medio, et cum domibus Iacobi Çabella, censualibus domini episcopi Dertusensis, et cum domibus Guillermi d’Almenar, censualibus dicti domini episcopi, et cum domibus censualibus dominarum de la Çaydia, via publica in medio. Que bona superius declarata fuerunt empta ad opus dicte Marte per me et per Michelem de Acrimonte, virum quondam dicte Marte, et per Guillermum de Acrimonte et Iacobum de Acrimonte de illis quinque mille solidis qui de dote per me data dicto quondam primo viro dicte Marta converti debebant in emptione bonorum sedentium, que bona dicte Marte dotalia remanerent iuxta pacta in instrumento dotali dictorum Michelis de Acrimonte et Marte, confecto per notarium infrascriptum pridie kalendas octobris anno Domini millessimo CCC° vigesimo septimo largius expressata. Habet etiam in bonis dicta filia mea mille ducentos solidos in denariis, quos ego dedi in denariis dicto Micheli et eos post obitum dicti Michelis recuperavi de bonis suis nomine dicte filie mee. Quos mille ducentos solidos in denariis necnon et dictum furnum ac retrocensum superius declaratum ego, ut pater et legitimus administrator dicte filie mee, vobis delibero modo tempore nupciarum vestrorum et suarum, que bona vos teneatis durante matrimonio vestri et sui tanquam bona dotalia dicte filie mee ad forum Valencie. Hoc cum acto quod cum dicta Marta sit muta et surda a natura et non possit testari, quod de dote predicta dentur pro anima dicte Marte tempore obituts sui sive obierit cum filiis vel sine filiis quingenti solidos, prout in instrumento dotali facto cum dicto Michele de Acrimonte continetur, qui quingenti solidos contenti in presenti instrumento [...] illi iidem qui in dicto instrumento dotali facto cum dicto Michele de Acrimonte continentur et non alii. Ad hec ego, dictus Ferdinandus Pérez, assenciens supradictis et confitens me totam dictam dotem, videlicet, dicta bona sedencia necnon et dictos mille ducentos solidos in denariis recepisse, renuncio exceptioni dotis predicte per me non habite et non recepte et non numerate peccunie et doli. Quamquidem totam dotem promito deliberare dicte Marte, filie vestri, dicti Ferdinandi Fornerii, et suis sine augmento aliquo, et ipsam dotem eidem et suis habendam assigno tempore dotis restituende ad forum Valencie tanquam bona sua dotalia super omnibus bonis meis, mobilibus et inmobilibus, ubique habitis et habendis, que ad hec scienter dicte Marte et suis et vobis, dicto patri suo et notario infrascripto, ut persone publicam a me loco eius stipulantibus et recipientibus, obligo de presenti. Quod est actum Valencie, octavo kalendas febroarii anno Domini M° CCC° XXX° secundo. Sig-[ creu ]-num Ferdinandi Fornerii, sig-[ creu ]-num Ferdinandi Pèriz, predictorum, qui hoc concedimus et firmamus.
Читать дальше