Dominicus Alfagen, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod hoc anno, quadam die jovis, non tamen recordatur de mensse, vidit dictum Bernardus Gamiça interfectus subtus quendam lectum qui erat in quodam palacio domorum G. Garreti, vulneratum aliquibus vulneribus in cruribus, qui aparebant esse .IIII. orhorum vulnerum facta de burç , e et uno vulnere in manu. Dixit etiam quod erat subtus dictum lectum magnus fluxus sanguinis et quod non erat in aliqua parte dicti palacii sanguis sparsus, licet hoc iste testis respixisset, simul cum quibusdam aliis, nisi subtus dictum lectum. Dixit etiam quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum Gamiça quia deprehendit ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus et dixit quod fama est in dicto loco quod dictus Bernardus Gamiça comitebat adulterium cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus Guillermus ante dictam mortem erat homo bone fame [et bone conversationis]. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
G. de Genestos, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Super omnibus aliis interrogatus, dixit ut Arnaldus Pelliparii, testis predictus.
R. Maestre, testis, juratus et interrogatus, dixit quod bene .X. vicibus vidit Geralda, uxor dicti G. Garreti, ante dictam mortem, jacere in dicto lecto dicti palacii subtus quem lectum dictus Bernardus fuit inventus interfectus. Super aliis interrogatus, dixit se nescire.
Sig [ signe ] num Mathei Calonge, notarii publici Valencie, qui hoc scripsit.
[Com a complement d’aquest procés, compilat pel notari Mateu Calonge, hi ha un procés informatiu sobre la troballa del cadàver de Bernat Gamissà. Són dos fulls en quart, amb la signatura: ACA, Cancelleria, Processos en quart, 1296 C.]
2.
JAUME I GUILLEMONA (BARCELONA, 1314)
Procés informatiu per maltractament i agressions
1314, agost 5-8. Barcelona.
Procés informatiu davant el jutge Simon des Llor, veguer de Barcelona i el Vallès, sobre les ferides infligides per Jaume Adarró, ciutadà de Barcelona, a la seva muller Guillemona i a Ramon Esgrimidor, amb qui convivia.
Quadern de 8 fulls en quart, l’últim en blanc amb restes de dos segells de cera al dors. Lleugerament corcat en els marges interns i inferior.
ACA, Reial Cancelleria, Processos en quart, 1314D.
Die lune nonis augusti anno Domini .Mº. CCCº. XIIIIº., cum ad audienciam venerabilis Simonis de Lauro, vicarii Barchinone et Vallensis, pervenisset tam ex plurium denunciacionibus quam insinuacione clamosa quod Jacobus Adarronis, civis Barchinone, vulneraverat infra suum hospicium, quod habet in Barchinona, dominam Guillemonam, uxorem suam, vulneribus pluribus et etiam R. Esgremidor, qui cum dicto Jacobo, ut dicitur, morabatur. Idem vicarius, volens de predictis inquirere, et in et super eis adimplere debitum justicie quantum possit, assumpto secum Raimundo Vinaterii, jurisperito Barchinone, inquisivit contra dictum Jacobum ut sequitur, presentibus pro proceribus Perpiniano Luppeti et Bernardo de Campmaior, sartori, qui judex et proceres juraverunt juxta forma constitucionis.
Guillemona, uxor Jacobi Adarronis, jurata et interrogata, dixit quod dictus Jacobus Adarronis, maritus suus, eri post coenam, vulneravit hanc deponentem tribus vulneribus in spatulis cum ense in orto dicti Jacobi subtus quendam trileam. Interrogata quare et qualiter fuerant predicta, dixit quod sine aliqua causa, set cum dictus Jacobus cenasset, exivit hospicium, et paulo post redit coloris mutatus, et cum hec deponens videret eum iratum, dixit Berengariono Adarronis, fratri dicti Jacobi, quod luderet ad aleas causa locandi dictum Jacobum, et cum luderent, presente et inspiciente et quasi ridente dicto Jacobo, et R. Esgremidor, qui moratur cum dicto Jacobo, mutaret aleas, cum hec deponens nesciret, dictus Jacobus rediit ad quandam mulierem nomine Maria, servitricem huius deponentis, et cum interrogasset quid cenabat, rediit stando ante hanc deponentem et dictum Berengaronum et dictum R., qui ludebant ad aleas, ut est dictum, et evaginavit ensem et percussit dictum R. in facie et postea in spatulis, et hanc deponentem vulneribus tribus, quibus vulnerata est, et cum dictus R. fugeret, vidit hec deponens quod dictus Jacobus fuit sequtus eum et, ut audivit dici, vulneravit eum in brachio. Interrogata si alias dictus Jacobus vulneravit hanc deponentem vel deliqui in eam, dixit quod, celebrato matrimonio et ea traducta in domum dicti Jacobi, post .XV. dies vigilia Ramis Palmarum, dictus Jacobus percussit hanc deponentem cum pedibus et pugnis, ita quod, ut hec sciverat, plures dictus Jacobus castà tota la cara e·l cors huic deponenti. Dixit etiam quod excusit pluries, videlicet, a sex septimanis citra, dictus Jacobus, evaginato ense, bis venit contra hanc deponentem et dixit se velle aufferre capud huic deponenti, stando cum ense evaginato juxta eam, set tunc non percussit eam, set cum paululum recessisset ab ea quasi sub ridendo, dixit: Pus ara no·l li·é tolt, abans que vengen .ij. meses jo·l tendré en la punta de la spaha pus pintanat. Et hoc dicebat de capud huius deponentis, qua respondit: No u farets lo meu, que no y ha cabels. Dixit etiam quod a sex septimanis citra, cum hec deponens jaceret causa dormiendi nuda in lecto, dictus Jacobus venit et, evaginato quodam gladio cum punta, posuit ipsum gladium ad latus huius deponentis, dicendo que tot li hi metria tro en les dolses . Dixit etiam quod nuper dictus Jacobus, cum hec deponens exiret de quadam camera dicti hospici ubi erat linum, dixit sibi què y avia fet , et hec deponens dixit sibi que y era entrada a li , et dictus Jacobus dixit que ell volia veer que y avia fet e que ella hi anàs ab ell e que li·n aydàs a sercar, e pres .I. lumaner e fermà’l-li en la savena de la part denant, penyant per lo front e per la cara a avayll e fou-la axí anar per la cambra e torsè-li lo braç esquerre , dicendo sibi que li dixés que y avia fet . Interrogata qui fuerunt presentes predictis vulneribus eri illatis huic deponenti per dictum Jacobum, et dixit quod Berengueronus Adarronis et Maria, servitrix huius deponentis predicta et quedam pediseca nomine Guillemona, et dictus R. Esgremidor, et Oliverius Esgremidor, qui moratur prope Portalem Novum, et P. Gombaldi, qui captus est, et Poncetus Passadores. Dixit etiam quod eri ante cenam dictus Jacobus accepit quemdam puerum, filium d’en Puyalt , et elevatis gremiis, hostendit huic deponenti pudibunda dicti pueri dicendo: Veus, veus, guardats , et haec dicebat per tal que la faés enfalonir .
Raimundus Esgremidor, juratus et interrogatus, dixit quod eri post cenam, cum Berengarius Adarronis et domina Guillemona, uxor Jacobi Adarronis, luderent ad aleas, et hic deponens menàs les taules per dictam dominam, dictus Jacobus, evaginato ense, vulneravit hunc deponentem in brachio, et hic deponens, fugiendo, exibat dictum hospicium et dictus Jacobus, fugando eum, vulneravit ipsum in capite. Interrogatus qui fuerunt presentes, dixit quod dictus Berengueronus et Maria et Guillerma, pedisecha dicti hospicii, P. Gombaldi et Poncetus, qui moratur cum dicto Jacobo. Aliud nescit nec vidit super predictis.
Die martis .VIIIº. idus augusti anno predicto, dictus vicarius simul cum dicto Raimundo Vinaterii accessit personaliter ad hospicium ubi dicta domina Guillemona jacebat, volens eam interrogare super predictis et ea tangentibus. Et invenit eam extra mentem postea juxta videre suum et aliorum plurimum ibidem existencium, pro eo quia dicebat se non habere brachia seu manus et se velle exire et alia similia verba sine discrecione. Quare non potuit ad interrogaciones faciendas dicte domine procedi, set deposuerunt sequentes testes.
Читать дальше