Die veneris Vº kalendas madii, eodem loco.
P. de Podio Rubeo, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod ipse testis, hoc anno, non tamen recordatur de mensse vel de die, vidit ipsum Bernardum interfectum in palacio G. Garreti, et audivit dici quod dictus Bernardus fuerat inventus interfectus subtus lectum qui erat in dicto palacio, in quo loco dicebatur quod uxor dicti G. Garreti jacebat. Dixit etiam quod audivit dici quod illa ratione extraxerant ipsum subtus lectum ut videretur a gentibus qualiter erat interfectus. Item interrogatus dixit quod fama est in villa de Algezira, et ita dicitur per maiorem partem hominum dicti loci, quod dictus G. Garreti interfecerat dictum Bernardum Gamiça quia invenerat ipsum in adulterio cum uxore sua, licet quidam de amicis dicti Bernardi dicant quod dictus G. Garreti invitaverat ipsum et quod postea interfecit ipsum in domo dicti G. Garreti. Item interrogatus et dixit quod dictus Bernardus Gamiça habebat dua vulnera, scilicet, unum in crure et aliud in anca, qua ipse vidit, et audivit quod plura alia vulnera habebat, et ut aparebat videbantur dicta vulnera fuisse facta de burç . Item interrogatus dixit quod magnus fluxus sanguinis erat subtus dictum lectum, non tamen vidit iste testis quod sanguis esset sparsus in aliquo loco ipsius palacii nisi subtus dictum lectum, ut supra dixit. Item interrogatus et dixit quod fama est quod dictus Bernadus Gamiça cognoscebat carnaliter uxorem Berengarii Marroquini, barberii. Item interrogatus et dixit quod dictus Guillermus Garreti erat tunc ante dictam mortem homo bone fame et bone conversacionis inter vicinos suos. Item interrogatus et dixit quod ipse testis, iam alia vice, ipsa die intraverat dictam domum et invenerat uxore dicti Guilleri et tenebat filossam et dicebat quidem hoc. Et interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione et cetera, dixit non.
G. Columbi, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça fuit interfectus, et dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod G. Garreti interfecit dictum Bernardum quia invenerat ipsum Bernardum in adulterio cum uxore ipsius G. Item interrogatus et dixit quod fama est quod dictus Bernardus habebat rem cum [uxore Berengarii Marroquini]. Interrogatus et dixit quod dictus G. erat tunc ante dictam mortem homo bone fame et bone conversationis. Et super omnibus aliis interrogatus, dixit se nescire nisi ut supra. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Bernardus d’Ivorra, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça fuit interfectus, et dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod G. Garreti interfecit dictum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Dixit etiam quod fama est quod Bernardus Gamiça habuit rem carnalem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus G. Garreti erat tunc ante dictam mortem homo bone fame et bone conversationis. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Castelionus F., cursor, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa dictus Bernardus Gamiça extitit interfectus, et dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça habuit rem cum uxore Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod dictus G. tunc ante dictam mortem erat homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Dominicus Sanccii ( sic ), testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod ipse testis cum quibusdam aliis intravit domum G. Garreti hoc anno, quadam die, non recordatur tamen de mensse neque de die, et vidit in dicta domo uxorem G. Garreti clamantem et dicentem quod li escrebantaven sa casa . Et inter alios qui erant cum isto teste erat P. de Calçada, qui respondit quod interfecerant Bernardum Gamiça, consanguineum suum, et intrando in dictam domum, non invenerunt dictum Bernardum Gamiça. Postea receserunt inde. Dixit etiam quod, postea predicta, iste testis, circa ora meridie, vidit dictum Bernardum Gamiça interfectum ante domum dicti G. Garreti, et dicebatur quod fuerat extractus de domo dicti G. Garreti subtus quendam lectum, et quod ibi inventus fuerat interfectus. Dixit etiam quod fama est in villa de Algezira quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum Gamiça quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Garreti. Dixit etiam quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça comiserat adulterium cum uxore Berengarii Marroquini. Interrogatus etiam et dixit quod fama est quod G. Garreti erat tunc homo bone fame ante dictam mortem. Super omnibus aliis interrogatus, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
P. Geronas ( sic ), testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, et dixit se nescire. Dixit tamen quod ipse testis, hoc anno, non tamen recordatur de mensse neque de die, vidit ipsum Bernardum interfectum in quodam palacio domorum G. Garreti, scilicet, subtus quendam lectum quod in dicto palacio erat, et quod ipse testis extraxit ipsum subtus dictum lectum, et vidit ipsum vulneratum, videlicet, sex vulneribus in cruribus, non recordatur tamen si plura habebat vulnera. Dixit etiam quod aparebat dicta vulnera esse facta de burç . Dixit etiam quod vidit dictum Bernardum vulneratum uno vulnere in manu, et videbatur fuisse factum cum tallio gladii. Item interrogatus dixit quod magnus fluxus sanguinis erat subtus dictum lectum, et quod non vidit esse sanguinem in aliqua parte ipsius palacii nisi subtus dictum lectum. Item interrogatus dixit quod vidit duas scissuras in quodam lintamine qui videbantur esse facte cum gladio. Item interrogatus dixit quod fama est in villa de Algezira quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulteriuo cum uxore dicti G. Item interrogatus et dixit quod fama est in dicta villa quod dictus Bernardus Garreti habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod dictus Guillermus Garreti erat homo tunc bone fame et bone conversacionis, Interrogatus super omnibus aliis dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
P. Çapaterii, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa dictus Bernardus Gamiça fuit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Garreti. Item interrogatus dixit quod fama est in dicta villa quod dictus Bernardus Gamiça cognoscebat carnaliter uxorem Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod dictus G. Garreti erat tunc ante dictam mortem homo bone fame. Super omnibus aliis interrogatus, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione et cetera, dixit non.
Lombarda, uxor quondam Bernardi Cebriani, testis, jurata et interrogata si scit per quem seu per quos et qua de causa dictus Bernardus extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod ista testis, hoc anno, die jovis precedenti die ante festum Sancte Caterine, vidit ipsum Bernardum mortuum jacentem in quodam palacio domorum G. Garreti subtus quendam lectum qui erat in dicto palacio, in quo lecto dicebatur quod jacebat uxor dicti G. Garreti. Dixit etiam quod ipsa testis cum matre dicti Bernardi Gamiça extraxerunt aliquantulum dictum Bernardum de loco ubi jacebat mortuus, et postea vidit quod homines extraxerunt dictum Bernardum subtus dictum lectum et audivit tunc clamantem matrem dicti Bernardi et dicente: «Fili, istud fecerent les putes ». Item interrogata et dixit quod magnus fluxus sanguinis erat subtus dictum lectum. Item interrogata dixit quod non vidit in aliqua alia parte ipsius palacii aliquem sanguinem effusum, licet ipsam scienter hoc prospexisset, nisi subtus dictum lectum ut supra dixit. Dixit etiam quod fama est in dicta vila quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G., licet quidam de parentela dicti Bernardi dicant quod dictus G. invitaverat ipsum Bernardum ad comedendum et quod tunc interfecerat ipsum. Interrogata quid est fama et dixit quod illud quod gentes dicunt. Item interrogata et dixit quod dicta vulnera videbantur com feta de burç . Dixit etiam quod ipsa testis vidit quod dictus Bernardus habebat unum vulnus in una manu et de .XI. usque ad .XII. in cruribus. Dixit etiam quod fama est quod dictus Bernardus cognoscebat carnaliter uxorem Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod dictus Guillermus erat tunc homo bone fame et bone conversacionis. Interrogata super omnibus aliis dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogata de parentela et cetera, et dixit non.
Читать дальше