Geralda, uxor dicti Petri de Rivo Bragos, testis, jurata et interrogata si scit per quem seu per quos et qua de causa dictus Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est in dicta villa quod G. Garreti interfecit ipsum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Interrogata etiam et dixit quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça cognoscebat carnaliter uxorem Berengarii Marroquini et quod destruxerat domum ipsorum. Dixit etiam quod dictus G. erat tunc ante dictam mortem homo bone fame. Super omnibus aliis interrogata, dixit non. Interrogata de parentela et cetera, et dixit non.
Ferraria, uxor Johannes Regis, testis, jurata et interrogata dixit idem in omnibus et per omnia ut Lombarda, uxor quondam Bernardi Cebriani, testis predicta, excepto quod ipsa non ivit ad tirandum subtus dictum lectum dictum Bernardum Gamiça, excepto quod non vidit quod dictus Bernardus fuisset vulneratus aliquo vulnero in manu, et addito quod Maria, soror dicti Bernardi Gamiça, clamabat similiter quod frater suus fuerat interfectus per les putes . Interrogata de parentela et corrupcione et cetera, dixit non.
Maria, uxor Jacobi Canaderii, testis, jurata et interrogata si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça fuit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est in dicta villa quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti Guillermi. Item interrogata et dixit quod fama est quod dictus Bernardus cognoscebat carnaliter uxorem Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod dictus G. erat ante predictam mortem homo bone fame. Item interrogata dixit quod ista testis vidit, ante mortem dicti Bernardi, quod dicta Geralda jacebat in palacio predicto in quodam lecto qui in dicto palacio erat in loco ubi modo est dictus lectus. Interrogata super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra. Interrogata de parentela et cetera, et dixit non.
Maria, uxor Castilionis Cursoris, testis, jurata et interrogata si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. In omnibus aliis dixit idem ut Maria, uxor Jacobi Canaderii, testis proxime, hoc addito, quod vidit dictum Bernardum interfectum in domo dicti G., scilicet, hoc anno, set non recordatur de mensse neque de die. Item dixit quod ipsa testis vidit ipsam Geraldam jacere in quodam lecto dicti palacii ante mortem dicti Bernardi, set lectus predictus non stabat in illa parte in qua modo est, set in quadam alia parte dicti palacii, et quod ipsa testis levavit in partu ipsius Geralde in ipso palacio quandam filiam ipsius Geralde, bene fuerunt duo anni elapsi in festo Sancti Bartholomei proxime preteriti. Super omnibus aliis interrogata, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Et postea, in continenti rediens dixit quod predicta fuerunt in precedenti die ante festum sancte Caterine.
Geralda, uxor Bernardi Solerii, testis, jurata et interrogata si scit per quem seu per quos dictus Bernardus extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est in dicta villa quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum quia deprehenderat dictum Bernardum in adulterio cum uxore ipsius Guillermi. Dixit etiam quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogata dixit quod dictus G. Garreti erat tunc homo bone fame. Interrogata dixit etiam quod ipsa testis vidit dictam Geraldam jacentem in dicto lecto .X. vicibus et ultra, subtus quem Bernardus Gamiça dicitur fuisse inventus interfectus, quem lectum ostendit occulata fide Roderico de Salis, notario recipientibus testimonium ipsius. Interrogata super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogata de parentela et cetera, et dixit non.
Dominicus Griyani, testis, juratus et interrogatus per quem seu per quos et qua de causa dictus Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod ipse testis vidit ipsum Bernardum Gamiça interfectum in quodam palacio domorum dicti G. subtus quendam lectum hoc anno, non recordatur tamen de mensse vel de die, in quo dicebatur quod jacebat uxor dicti G. Garreti. Item interrogatus et dixit quod magnus fluxus sanguinis erat subtus dictum lectum. Item interrogatus dixit quod justicie vocaverat istum testem ad videndum predictum interfectum et probando consilio secum et cum aliis qui intraverunt dictum domum super dictam mortem. Item interrogatus dixit quod dictus justicie et aliis respexerunt si erat sanguis in alio loco dicti palacio et dixit quod non viderunt nisis subtus dictum lectum. Item interrogatus dixit quod vidit dictum Bernardum Gamiça vulneratum uno vulnere, tamen quia cum dixtus Bernardus esset indutus, non respexit nisi illud tamen. Item interrogatus dixit quod fama est in dicta villa de Algezira quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Garreti. Item interrogatus et dixit quod fama est in dicto loco quod dictus Bernardus habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus et dixit quod dictus G. erat tempore dicte mortis homo bone fame et bone conversationis. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire. Interrogatus de parentela, corrupcione et cetera, dixit non.
Gondiçalbus Cascan, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus G. erat homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra. Interrogatus de parentela et cetera, et dixit non.
Assenssius Sancii, testis, juratus et interrogatus, dixit idem in substancia ut Gondiçalbus Cascan, proxime testis.
Bernardus de Comodonys, testis, juratus et interrogatus, dixit idem in substancia ut Gondiçalbus Cascan, testis predictus.
Eximinus de Sancta Cruce, notarius, testis, juratus et interrogatus, dixit idem in substancia ut Gondiçalbus Cascan, testis predictus.
Berengarius de Villa Longa, testis, juratus et interrogatus, dixit quod ipse testis simul cum justicie Algezire intravit domum G. Garreti hoc anno, quadam die, non tamen recordatur de die neque de mensse, set videtur sibi quod esset in mensse januarii, quadam die, vidit dictum Bernardum jacentem interfectum in quodam palacio subtus quendam lectum qui in dicto palacio erat, et quod erat vulneratus pluribus vulneribus in anquis et tibia, et quod videbatur predicta vulnera esse facta de burç . Interrogatus etiam et dixit quod vidit subtus dictum lectum magnum fluxus sanguinis et quod dictus justicie, simul cum ipso teste qui tunc erat juratus et pluribus aliis, scienter respexerunt si in aliquo loco dictis palacii erat sanguis sparsus et non viderunt nec invenerunt in alio loci dicti palacii sanguinem nisi subtus dictum lectum. Interrogatus etiam et dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia invenerat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Garreti. Item interrogatus dixit quod fama est in dicta villa quod dictus Bernardus Gamiça habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus G. erat tunc ante dictam mortem homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, et dixit non.
Jacobus de Calataiubio, testis, juratus et interrogatus, dixit idem quod Gondiçalbus Cascan, testis predictus dixit.
Michel Pedroç, testis, juratus et interrogatus, dixit quod vidit dictum Bernardum Gamiça interfectum extra lectum qui erat in palacio dicti G. Garreti, set non vidit enim vulneratum quia incontinenti, cum vidit ipsum mortuum, rescessit inde. Item interrogatus et dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum quia invenerat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Dixit etiam in aliis idem ut Gondiçalbus Cascan, testis predictus. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione et cetera, dixit non.
Читать дальше