Testes, Anthonius Balaguer et Berengarius Centelles, cerdones, cives Valentie. Apocha, testes, instrumentum gratie, et cetera, testes.
Die lune, XXVIII afebroarii anno a Nativitate Domini M oCCCC oVII o, dictum instrumentum venditionis fuit cancellatum mandato dictarum partium, quia dictus Dominicus solvit, presente dicto Nicholao Ferrer, et cetera, in presentia notarii et testis infrascriptorum, presentibus Iohanne […] presbitero beneficiato in sede, et Matheo Calonge, scriptore Valentie.
262 .
1406, agost, 14. València.
Consell de la ciutat de València, amb l’assistència de Domingo Crespí .
AMV, Manual de Consells , A-23, f. 57v.
(…) en Domingo Crespí (…).
263 .
1406, agost, 24. València.
Testimoni d’Alfons Ruíz, pintor i resident en València, de l’àpoca de 2.482 sous i 10 diners signada per Vidal de Vilanova, senyor de Pego, a Lluc de Bonastre, senyor de la vall de Laguar, per raó de la paga d’un censal .
APPV, Protocol d’Andreu del Polgar , núm. 23.177.
(…)
Testes inde sunt Alfonsus Ruiz, pictor, et Anthonius de Losiella, scutiffer, Valentie degentes.
264 .
1406, agost, 25. València.
Consell de la ciutat de València, amb l’assistència de Domingo Crespí i Domingo de la Rambla .
AMV, Manual de Consells , A-23, f. 65.
(…) en Domingo Crespí, (…) en Domingo de la Rambla (…).
265 .
1406, agost, 30. València.
Testimoni de Pere Nicolau, pintor i veí de València, de la procuració d’Elionor, dona de Gil Guerau a Domingo de la Guerola, notari .
AMV, Protocol de Jaume Desplà , 2-21.
(…)
Testes, Petrus Nicholai, pictor, et Anthonius Tàrrega, vicini Valentie.
266 .
1406, setembre, 1. València.
Consell de la ciutat de València, amb l’assistència de Domingo Crespí i Domingo de la Rambla .
AMV, Manual de Consells , A-23, ff. 67v-68.
(…) en Domingo Crespí, (…) en Domingo de la Rambla (…).
267 .
1406, setembre, 7. València.
Consell de la ciutat de València, amb l’assistència de Domingo de la Rambla .
AMV, Manual de Consells , A-23, f. 73.
(…) en Domingo de la Rambla (…).
268 .
1406, setembre, 9. València.
Pagament de 800 sous de Pere Soler, il·luminador i ciutadà de València, a Major, vídua d’Alfons Ferràndez, carnisser i veí de València, del preu d’una casa que li ha comprat per 1.480 sous en la parròquia de Sant Andreu .
ACV, Notal de Lluís Ferrer , núm. 3.565.
Sit omnibus notum quod ego, Mayor, uxor quondam Alfonsi Ferràndez, carnificis, vicini Valentie, scienter et gratis confiteor et recognosco in veritate vobis, Petro Soler, illuminatori, civi civitatis predicte, presenti, et vestris, quod de et ex illis septuaginta quatuor libris monete regalium Valentie pro quarum pretio ego, simul cum Alfonso Ferràndez, carnifice, vicino civitatis iamdicte, vobis et vestris vendidi et alienavi quoddam hospitium situm in parrochia Sancti Andree civitatis predicte, certis affrontationibus limitatum, cum publico venditionis et alienationis huiusmodi instrumen to acto Valentie die XXX mensis iulii proxime preteriti anni presentis et infrascripti Nativitate Domini millesimi quadringentesimi sexti ac in posse notarium succontenti, ut in eo latius continetur, dedistis et tradidistis michi voluntati mee realiter numerando quadraginta libras monete predicte. Et quia facti veritas sic habetur, renuntians scienter exceptioni peccunie predicte non numerate et a vobis non habite et recepte ut predicitur et doli, in testimonium premissorum presens apoce instrumentum, in quo quadam alia apoca facta de viginti octo libris ex pretio venditionis predicte penitus includatur, vobis fieri volo per notarium succontentum. Quod est actum Valentie, nona die mensis septembris anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo sexto. Sig-[ signe ]-num mei Mayor predicte, que hec concedo et firmo.
Testes inde sunt Iohannes Dezpuig, cursor, civis, et Iohannes Lòpiç, scriptor, degens Valentie.
269 .
1406, setembre, 9. València.
Reconeixement de 680 sous de deute de Pere Soler, il·luminador i ciutadà de València, a Major, vídua d’Alfons Ferràndez, carnisser i veí de València, restants de 1.480 sous del preu d’una casa en la parròquia de Sant Andreu .
ACV, Notal de Lluís Ferrer , núm. 3.565.
Noverint universi quod ego, Petrus Soler, illuminator, civis Valentie, scienter et gratis, per me et successores meos, tenore presentis publici instrumenti suo eficaci robore duraturi, confiteor et recognosco in veritate debere vobis, dompne Mayor, uxor quondam Alfonsi Ferràndiz, carnificis, vicini Valentie, presenti, acceptanti, et vestris triginta quatuor libras monete regalium Valentie restantes per me vobis ad solvendum ex illis septuaginta quatuor libris monete predicte, pro quarum pretio vobis michi et meis vendidistis et alienastis quoddam hospitium situm in parrochia Sancti Andree civitatis predicte, confrontatum cum hospitio Iohannis Vilalba, cursoris, cum hospitio domine Beatricis, vidue, neophite, et cum via publica, quod tenetur in emphiteosim pro anniversariis et duplis sedis Valentie ad censum viginti unum solidorum regalium Valentie annis singulis solvendorum in festis sancte Marie mensis martii et sancte Marie mensis septembris mediatim, cum publico venditionis et alienationis huiusmodi instrumento acto Valentie die XXX mensis iulii proxime preteriti, ut in eo latius continetur, non obstante quod in dicto venditionis instrumento contineatur expresse vos fore solutam et satisfactam plenarie, scilicet, toto pretio antedicto, nam facti veritas est quod dicte triginta quatuor libris ad hec sunt et remanent exsolvende. Et quia facti veritas sic habetur, renuntio scienter exceptioni peccunie predicte non restantis et debitis prefateque rei sic non geste ut prefertur et doli, ac omni alii iuri, rationi et consuetudine premissis obviam venientibus quovismodo. Quasquidem triginta quatuor libras solvere promito et habebam vobis et vestris aut cui vel quibus volueritis aut mandaveritis loco vestri a festo Nativitate Domini proxime venienti, ubi incipiet currere annus Nativitate Domini MCCCC septimus in quatuor annos ab inde sequentes numerandos continue et completos, omni dilatione, exceptione, malitia, difugio, impedimento ac querela curie proculiectis. Interim vero quare secundum iure canonicum et civile licitum et permissum existit ex pretio rei vendite iustum dare et recipere interesse cum non sit consonum rationi ac equitatem non habeat venditorem re vendita eius pretioque carere, propterea promito ac convenio bona fide vobis, dicte dompne Mayor, per pactum specialem et expressum inter me et vos habitum et conventum in preteriti contractu appositum et descriptum firmaque ac solemni stipulatione vallatum respondere, facere ac solvere infra dictos quatuor annos, et ab inde si dictam vero quantitatem contigerit retineri vobis et vestris interesse ad rationem viginti denariorum per libram, quod interesse capit summam in quovis anno quinquaginta sex solidorum, octo denariorum monete predicte, quos solvere promito et habebam in festis sancti Iohannis mensis iunii et Nativitate Domini mediatim, cum cuiuslibet predictorum sub pena decem solidorum pro una quavis dictarum solutionum quam contigerit dilatari vobis dandorum et solvendorum vigore pacti predicti pro pena et nomine pene, dampno et interesse vestris, cui pene solvende casu quo comitatur teneri volo et etiam obligari pacto speciali predicto eo semper in suo robore permanente. Ita quod petita, exacta, soluta vel non dicta pena aut graciose remissa nichilominus tenear ad omnia et singula supra et infra contenta pacti viribus prelibati. Pro quoquidem debito peccunieque predicta si comissa fuerit sic ut premititur exsolvendis ac aliis adimplendis supra et infra contentis per iudicem illum quem duxeritis eligendum secularem, tamen cuius foro, districtui, cohertioni et iudicio licet non esset aut fuerit iudex meus ordinarius, me tamen omniaque et singula bona et iura mea quecumque et ubique sint nunc pro tunc submito in eum consentio ac iuredictionem omnimodam prorogo meo quo ad hec proprio foro in vestri favorem penitus et de certa scientia renuntiando. Renuntians scienter iuri et oppinioni dicentibus iudicis oficium de quo sit conventum in quem iuredictio est quomodo prorogata vel ei consensus habitus posse revocari seu alii evitari et singulis bonis et iuribus meis licitis vel prohibitis, privilegiatis aut non, ubique sistentibus, sine aliqua libelli oblatione, litis, contestatione, legitima subastatione aliaque solemnitate iudiciaria, sed realiter et de facto sola exhibitione vel demostratione presentis publici instrumenti vestraque aut vestrorum verbali declaratione et averatione proprio iuramento quod instrumentum et ipsarum verbalem declarationem et averationem cum iuramento ut dictum est valere et obtinere volumus vim confessionis iudicialis ac sententie difinitive in rem iudicatam transacte, a qua ulterius apellare vel suplicare licitum non existit. Ego enim ex pacto ut supra renuntio quo ad hec omni libelli oblatione, litis, contestationi, legitime subastationi aliique solemni processui in omni iure proferimento omnique exceptioni, dilationi, appellationi et recursui atque facultati oblationis bonorum immobilium, bonis exentibus, mobilibus vel etiam privilegiatis. Immo ad excludendam omnis dilationis et calumpnie materiam dicta exequtio quod et quotiens fieri contingat fiat in eis bonis ac iuribus meis quibus ac prout malueritis et duxeritis ordinandum. Et pro predictis omnibus et singulis sic complendis et attendendis obligo vobis, dicte dompne Mayor, ut prefertur, presenti et vestris, omnia bona et iura mea, mobilia et immobilia, ubique habita et habenda, renuntians scienter omni iuri, legi, foro, rationi, usui, constitutioni et consuetudine quibus me possem contra premissa modo aliquo defendere seu tueri. Ad hec autem ego, dicta Mayor, presens, omnibus supradictis suscipiens et acceptans debitum antedictum, promito ac convenio bona fide pacto speciali vobis, dicto Petro Soler, presenti et acceptanti, quod si et quot ac quotiens michi volueritis dare et solvere de et ex debito antedicto quindecim libras monete predicte, illas tenear et habebam recipere et acceptare atque recipiam et acceptabo et pro illis deducere habebam et deducam interesse proratis illarum. Obligando ad hec omnia bona mea, ubique habita et habenda. Quod est actum Valentie, nona die mensis septembris anno a Nativitate Domini M oCCCC osexto. Sig-[ signe ]-num mei, Petri Soler, sig-[ signe ]-num Mayor predictorum, qui hec concedimus et firmamus.
Читать дальше