26“Sed illam non ita multo post sopor rursum invasit. Rem miram, extemplo sanctissima illa peregrina, ex pudica virgine in salacem virum conversa, tanquam admissarius quidam equus, conatus est dormientem opprimere.24 At illa, eo conatu experrecta, “Quid est hoc?” ait. Cui novus hic vir, “Recte,” inquit. “Pone metum. Ego, ut me tibi indicem, vir sum, qui hoc ornatu urbes circumeo, ut mulieribus, libidine incensis, sed propinquorum vel existimationis metu in officio retentis, sine cuiusquam offensione animum expleam.” Quid putatis lectissimam feminam in eas angustias comprehensam egisse? Quid consilii coepisse? Num fortasse animum despondisse, vel, quod cuivis ineptae venisset in mentem, clamores extulisse, vel popularium fidem implorasse, unde concursus vicinorum fierent? Nihil horum. Sed hilari fronte, “Bene agis,” inquit. “Dii tibi multa dent bona pro hac in nostrum genus misericordia. Sed non te pigeat hic paulisper manere, dum corpus abluam. Iam diu enim factum est postquam non lavi. Neque enim olim, nisi lauta, solita eram viro operam dare. Atque eadem opera ancillam quantum potest hinc abigam, ne quid persentiscat vel indicium faciat. Tum revertar ad te, ut occasionem tam lepidam mihi in sinum delatam arripiam.” Ac lecto desiliens ancillam convenit, admonet ut unum ex familiaribus excitet qui, subucula ac soleis tantum indutus (ne ceteras vestes sumendo tempus terat) curriculo ad praetorem se conferat eumque suis verbis oret ut lictorum ad se cohortem mittat: rem esse flagitiosam, turpem ac dignam cui quam primum obviam eatur. Ille advolat, rem narrat; praetor non procrastinat, ire lictores iubet. Qui veniunt ac sycophantam illum comprehendunt, vinciunt, in carcerem abstrahunt. Ne multis morer: quaestione habita, post triduum pannosi habitu ad supplicium datur, hoc est, homini suspendio vita eripitur.
27“Cuius facti rumor cum ad nos permanasset, ego, quo certior fierem, clam Basilicum usque me contuli. Unde reversus Aspim, ut quemque eorum aspexeram, quorum uxores gloriabantur se dignas fuisse habitas quae vim illam sanctitatis atque pudoris lecto exciperent, oscularentur, contrectarent, continuo aiebam, ‘O te felicem, in cuius domum boni tantum contigit immigrare!’ Ille negare factum. Ego instare factum. Sed ideo id eum infitiari, ne mihi invidiam faceret. Atque in eadem dissimulatione perseverans, nullius rei me tam poenitere affirmabam, quam quod eius imaginis formam non in pluribus tabulis descripsissem easque venales habuissem. ‘Nam pro numero emptorum,’ aiebam, ‘ac pro vestra in bellissimam illam virginem pietate, totum hunc annum opus mihi non defuisset. Quamobrem brevi ad magnas pecunias pervenissem.’ Ne multa: omnino nemo inveniebatur qui sycophantam illum pedem intro in suam domum tulisse confiteretur.” Non magis attente quam hilariter lepidum sycophantae illius commentum acceptum est, quod invenerat ut mulierum, quae ubique sunt gentium, potiretur. Fuitque non nemo qui felicitatem illam homini invidisset, si eidem diuturniorem eam esse licuisset.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.