13“Sed iam BaldocciusBaldoccius rem apud vicinos omnem divulgaverat, de amoribus lemurum, de ipsorum donis; mirosque de sua stultitia ludos sermonesque praebebat. Interrogatus an daemon hic cornibus praeditus esset, ‘Quid malum,’ inquit, ‘vobis venit in mentem cogitare istuc de eo, quo non facile quidquam dixerim me vidisse in vita venustius?’ – ‘At hoc ridiculum est,’ inquit alter, ‘quod, cum ipse cornibus careat, te cornutissimum faciat.’ – ‘At te magnus perdat Iuppiter,’ inquit Baldoccius, ‘qui umbras aere ventoque conflatas humano more concumbere existimas.’ – ‘Quid si,’ excepit alter, ‘ventus hic masculus filiae tuae ventrem impleverit? Quid dicturus es?’ Alii, quos Baldoccii stultitiae miserebat, pro amicitia et vicinitate eum, ut magnam infamiam fugeret, admonebant et sycophantam illum domo fuste quantum potest eiceret. Hos ille ex invidentia loqui dicebat. E re enim sua esse, ut non unus modo, sed mille etiam lemures domum suam incolerent. Tum, ‘Tu igitur,’ inquit unus, ‘ob leve nescio quod lucrum tantum in existimatione tua damnum accipias? At vide ne, ubi filiam dare nuptum voles, haec mala illi umbra plurimum obsit. Nescis quantum fama ad conciliandas nuptias valeat?’ Cui Baldoccius, ‘Tace,’ inquit, ‘inepte; non tu nunc mores hominum vides?’
14Quoiusmodi hic cum fama facile nubitur?
Dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.12
15“Quid opus est verbis? Baldoccio persuasum erat posse antea asinos volaticos esse, quam ullum sibi filiaeque suae dedecus ab umbris, quae aere ventoque constarent, inferri. Sed opinionem suam fefellit eventus. Nam aer ille, in humorem crassum carnosumque conflatus, Tensae praeter modum ventrem inflavit. Ac primo persuasit parentibus, non in visceribus, sed in cute morbum haerere, atque aqua inter cutem laborare se dixit. Tum, cum partus instaret, matri veram morbi causam aperuit, sed eius culpam non ad daemonem illum familiarem suum, nec ad virum aliquem, sed ad somnium quoddam referebat. Menses enim abhinc septem se meminisse somniare ab adolescente quodam comprimi, atque ab eo die paulatim ventrem intumescendo ad eam altitudinem excrevisse. AntinaAntina, tametsi stulta est, ac mater, non continuo huic fabulae assensionem adhibuit, sed, ut quemque vel medicum vel amicum occurrerat, statim num virgo absque ullo concubitu praegnans fieri posset interrogabat. Cui alius aliud respondebat. Erat tamen nonnemo, qui diceret num, quod vigilans filia passa esset, somnio tribueretur. Cui illa, ‘Cave,’ inquit, ‘istuc de filia mea tibi veniat in mentem, qua ne columba quidem ulla est purior nec sanctior.’ Tum ille, ‘Quasi columbae,’ ait, ‘parere non soleant!’
16“Ne multa: tantisper AntinaAntina suspenso incertoque fuit animo, donec columbum columbam ineuntem intuetur. Nam cum ad rimulas ostii quid intus geritur aucupat, videt id quod iam pridem, nisi stulta esset, intellegere potuisset; ac tum demum, quo ex Orco Erinnys illa prodiisset, animadvertit. Itaque dolore amens clamores tollere, popularium fidem implorare, impurissimum sycophantam, familiae suae pestem, corruptorem filiae manu tenere se dicere. Hic vicini omnes accurrere, adolescentem obiurgare, qui tam impudenter honestos homines luderet et virgini ingenuae vitium afferret. Ad haec minas addere; carcerem et praetorem obicere, qui eius supplicio inustam optimis viris infamiae notam elueret. Scitis quam parvo momento adolescentis animus huc illuc impellitur. Sed Pamphilum non tam illorum minae quam Tensae amor consuetudoque movebat; cui amori, nisi prospectum interea esset, dissidium, distractio, vastitas imminebat. Qua re permotus, adolescens, locuples ac domi suae nobilis, eo descendit, ut fabri lignarii filiam sibi in matrimonium dari deposceret. Quam statim BaldocciusBaldoccius eidem spopondit. Sed videre videor iam diem illum quo adolescentem huius matrimonii poeniteat.”
17“At non erit illi difficile,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “ab eo discedere, cum volet, atque alteram, genere, copiis et existimatione sibi parem, adiungere.” Quod ego admirans, “Audieram,” inquam, “matrimonia hic esse perpetua ac tantum morte dissolvi. Qua igitur via hoc nefas aggredietur?” – “Ea,” inquit, “quae multorum iam trita itineribus patet, quamque Antiphila Antiphilanuper inivit. Nempe, si testibus planum faciat eas nuptias non rite nec legibus, sed vi metuque coniunctas. Nam praetor vim factam restituit.” – “Quid audio?” Natalicius13Natalicius ait. “Antiphila vidua est viro superstite?” – “Ea,” inquam, “Antiphila, quae Demophonti aromatario nupserat?” – “Ea ipsa,” inquit Gallonius. “Etenim, cum saepius in adulterio deprehensa a viro verberaretur, quadriennio post quam in viri manum convenit, commenta est matrimonium illud metu fuisse coactum. Ideoque dissolvendum dirimendumque curasse. Quod statim perfectum est, scribae cuiusdam opera. Cuius sane ordinis ad haec atque alia nefaria perpetranda improbissimis hominibus plurimum prodest audacia.” Sed tanta nos voluptate affecerant docti Tensae doli, et ad decipiendum tam scite instructa in corde concilia, ut exclamarem, “Pluris est, O ZanchaZancha, tua isthaec lepida atque iucunda narratio quam gemmae quibus nobis opus est venditis.” – “Si ita,” inquit Zancha, “tibi videtur, cedo gemmas. Atque illud insuper redde, quo minoris sunt gemmae. Sed vos arbitror ludere, neque huc logos emptum tanto precio venisse. Sequimini igitur me.” Manuque prehensos duxit in forum, iussitque numerari nobis a trapezita tria talenta magna argenti. Nos laeti quod mercimonium nostrum tam lepide processisset ac referti pecunia domum regredimur.
18Sed redeuntes in turbam incidimus. Nam Dynasta OriusOrius, qui erat etiam sacerdos Cereris, sacra eidem facturus in eius fanum solemni ritu prodibat. Praecedebat familia eiusdem tota et in ea alii honesti viri complures, qui eum honoris gratia sectabantur. Proximi veniebant ministri, quorum alius urceum, alius pateram, alius acerram plenam thuris ferebat. Hos sequebatur flamen amictus laena; et quacunque iter faceret, dabant illi viam nobiles atque plebeii, aperiebant capita et procumbebant in genua. In his qui de via secesserant, agnovimus aliquot qui triduo ante in illo eruditorum conventu magnam ingenii laudem erant adepti. Ipse vero flamen erectus ac celsus nemini se dabat, omnes aeque despiciebat. Erat inter plebeculam quae ad visendum accurrerat, tunicatus unus cum castula scortea, praecinctus zona, ad quam ferramenta multa pendebant, videlicet malleus, forceps, scalprum, sacculus plenus clavorum. Hunc flamen, ita ut erat ornatus, ad se vocat, sibi comitem addit. Interrogat quid rerum agat, ut valeat, num equo, quem ipsi curandum locaverat, dolores pedum remisissent, num aliqua salutis spes esset.
19Quod ego vehementer admirans, “Cur hic,” inquam, “Galloni, vir summus tantoque sacerdotio praeditus, quo tempore pontificiis insignibus ornatus, rei omnium gravissimae daturus est operam, tot honestis viris contemptis ac spretis, pannosum hunc eligit, quicum eat in via ac sermones instituat? Quae tam inter se distant quam Pontifex et faber ferrarius? Quid tam alienum ac discrepans quam laena pontificis et fabri ferramenta? Equidem nequeo satis mirari rationem istius.” – “Inepta mehercle est,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “et stulta. Sed quid facias? Hic, ut ex ornatu potes conicere, equos soleis induit. Sed eo more hic vivitur, ut principibus viris longe sit carior equus vel simia vel aliqua alia nihili bestia quam quidquid est ubique litteratorum hominum et honestorum. Nam si eorum aliquis aeger in lecto decumbat, neque quisquam invisit, neque significatione aliqua eius sibi salutem cordi esse declarat. At si equo pes doleat, ecce subito clamores, querelae. Quicunque equos calceant evocantur, vota pro eius salute nuncupantur, invisuntur; operae, sumptui, labori non parcitur. Hoc ideo fit, quia homines probi doctique nullo sunt honore vel numero, bestiae in precio habentur. Possum illud addere, quod in hac republica omnia ea munera, quae debentur industriae, amicitiae traduntur et gratiae. Nam si, verbi causa, eligendus sit aliquis ab epistolis vel a cognitionibus, non continuo ille conducitur qui sit eloquentissimus ac doctissimus; illum conducunt potius quem amicus commendet vel utilitas ususque suadeat. Quo fit ut istorum epistolae ac iudicia, id quod minime ipsi laborant, ab iis irrideantur, apud quos haec studia vigent.” Tum ego stomachans, “Eamus,” inquam, “domum ac ientaculo nos reficiamus. Pudet enim diutius in hac urbe versari, quae peior est ea quam fugimus.” Venimus igitur domum, mensulam appositam invenimus, decumbimus. Paulo post adest a nauclero nuntius, qui magnopere eius verbis nos admonet ut, si ituri sumus, eamus; ventum operam dare,14 ac nos solos esse in mora. Quamobrem consurgimus, vestes acceptas a Gallonio deponimus, nostras induimus, et cum eo ad portum una contendimus; navem conscendimus et Gallonium, semel iterumque complexi, donatum torque annuloque cum gemma, relinquimus.
Читать дальше