nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi)
sed quod adhuc puer est. non me movet ipse, sed aetas. 615
quid quod inest virtus et mens interrita leti?
quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?
quid quod amat tantique putat conubia nostra
ut pereat, si me fors illi dura negarit?
dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos. 620
coniugium crudele meum est. tibi nubere nulla
nolet, et optari potes a sapiente puella.
cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?
viderit. intereat, quoniam tot caede procorum
admonitus non est agiturque in taedia vitae. 625
occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,
indignamque necem pretium patietur amoris?
non erit invidiae victoria nostra ferendae.
sed non culpa mea est. utinam desistere velles,
aut, quoniam es demens, utinam velocior esses. 630
at quam virgineus puerili vultus in ore est.
a, miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem.
vivere dignus eras. quod si felicior essem,
nec mihi coniugium fata importuna negarent,
unus eras cum quo sociare cubilia vellem.’ 635
dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta,
quid facit ignorans amat et non sentit amorem.
iam solitos poscunt cursus populusque paterque,
cum me sollicita proles Neptunia voce
invocat Hippomenes ‘Cytherea’ que ‘conprecor, ausis640
adsit’ ait ‘nostris et quos dedit adiuvet ignes.’
detulit aura preces ad me non invida blandas.
motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur.
est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,
telluris Cypriae pars optima, quem mihi prisci 645
sacravere senes templisque accedere dotem
hanc iussere meis. medio nitet arbor in arvo,
fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro.
hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
aurea poma manu nullique videnda nisi ipsi 650
Hippomenen adii docuique quis usus in illis.
signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque
emicat et summam celeri pede libat harenam.
posse putes illos sicco freta radere passu
et segetis canae stantes percurrere aristas. 655
adiciunt animos iuveni clamorque favorque
verbaque dicentum ‘nunc, nunc incumbere tempus.’
Hippomene, propera. nunc viribus utere totis.
pelle moram. vinces.’ dubium, Megareius heros
gaudeat an virgo magis his Schoeneia dictis. 660
o quotiens, cum iam posset transire, morata est
spectatosque diu vultus invita reliquit.
aridus e lasso veniebat anhelitus ore
metaque erat longe. tum denique de tribus unum
fetibus arboreis proles Neptunia misit. 665
obstipuit virgo nitidique cupidine pomi
declinat cursus aurumque volubile tollit.
praeterit Hippomenes. resonant spectacula plausu.
illa moram celeri cessataque tempora cursu
corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit. 670
et rursus pomi iactu remorata secundi
consequitur transitque virum. pars ultima cursus
restabat. nunc’ inquit ‘ades, dea muneris auctor.’
inque latus campi, quo tardius illa rediret,
iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum. 675
an peteret, virgo visa est dubitare. coegi
tollere et adieci sublato pondera malo
impediique oneris pariter gravitate moraque.
neve meus sermo cursu sit tardior ipso,
praeterita est virgo. duxit sua praemia victor. 680
dignane, cui grates ageret, cui turis honorem
ferret, Adoni, fui? nec grates inmemor egit
nec mihi tura dedit. subitam convertor in iram,
contemptuque dolens ne sim spernenda futuris
exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos. 685
templa, deum Matri quae quondam clarus Echion
fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,
transibant et iter longum requiescere suasit.
illic concubitus intempestiva cupido
occupat Hippomenen a numine concita nostro. 690
luminis exigui fuerat prope templa recessus,
speluncae similis, nativo pumice tectus,
religione sacer prisca, quo multa sacerdos
lignea contulerat veterum simulacra deorum.
hunc init et vetito temerat sacraria probro. 695
sacra retorserunt oculos, turritaque Mater
an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
poena levis visa est. ergo modo levia fulvae
colla iubae velant, digiti curvantur in ungues,
ex umeris armi fiunt, in pectora totum 700
pondus abit, summae cauda verruntur harenae.
iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,
pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi
dente premunt domito Cybeleia frena leones.
hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum 705
quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet
effuge ne virtus tua sit damnosa duobus.’
illa quidem monuit iunctisque per aera cycnis
carpit iter. sed stat monitis contraria virtus.
forte suem latebris, vestigia certa secuti, 710
excivere canes silvisque exire parantem
fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu.
protinus excussit pando venabula rostro
sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem
trux aper insequitur totosque sub inguine dentes 715
abdidit et fulva moribundum stravit harena.
vecta levi curru medias Cytherea per auras
Cypron olorinis nondum pervenerat alis.
agnovit longe gemitum morientis et albas
flexit aves illuc, utque aethere vidit ab alto 720
exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,
desiluit pariterque sinum pariterque capillos
rupit et indignis percussit pectora palmis.
questaque cum fatis ‘at non tamen omnia vestri
iuris erunt’ dixit. ‘luctus monimenta manebunt 725
semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago
annua plangoris peraget simulamina nostri.
at cruor in florem mutabitur. an tibi quondam
femineos artus in olentes vertere mentas,
Persephone, licuit. nobis Cinyreius heros 730
invidiae mutatus erit?’ sic fata cruorem
nectare odorato sparsit, qui tactus ab illo
intumuit sic, ut fulvo perlucida caeno
surgere bulla solet. nec plena longior hora
facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus, 735
qualem, quae lento celant sub cortice granum,
punica ferre solent. brevis est tamen usus in illo.
namque male haerentem et nimia levitate caducum
excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.