Ut nunc per hanc eamdem subjectionem virtute Dei tactus fumet, licet nondum totus uratur, sed per id quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. Uritur non ille tantum, sed et omnes eius. Non uni tantum praeparatus hic ignis est. Domino dicente: Abite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et engelis ejus (Matth. XXIV, 41) (In Ps. 143, 11).
Nec tamen universi tum a Deo judicabuntur, sed ii tantum qui sunt in Dei religione versati. Nam qui Deum non agnoverunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, jam judicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus, non resurrecturos impios in judicium. Judicabuntur ergo qui Deum scierunt, et facinora eorum, id est, mala opera cumbonis collata ponderabuntur: ut si plura et gravia fuerintbona, justificentur ad vitambeatam (De div, inst. VII, 20).
Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi quia aliquid habeant et fidei. Plures namque Dei metus in Ecclesia continet: sed oesdem tamen ad saecularia vitia saeculiblandimenta sollicitant. Orant, quia timent; peccant, quia volunt. Christianos se nuncupant, quiabona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quiablanda praesentia sunt. Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quae pietati sunt aliena sectantur. Et necesse est ea magis diligant, per quae id quod se nuncupant esse non possunt; secundum nuncupationis voluntatem, operum voluntate potiore. Et idcirco Dominus postea quam credentes non judicandos, et non credentes jam judicatos esse dixerat, addidit: "Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen". In eos ergo judicium est quod jam et in incredulos actum est, et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum. Praeferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc judicium est, quia cum dilexerint Christum, magis tamen tenebras dilexerunt (In Ps 1, 17).
Omnis perfectio bonorum, inhabitationis coelestis est requies, rnuitas mansiones Dominus in coelis esse testatur (Joan. XIV, 2): sed Patrem orat, ut apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: "Pater quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, ibi et illi sint mecum" (Joan. XVII, 22). Ex plurimus ergo mansionibus, apostolis suis eam quae sibi est propria communicat. Scit Propheta quanta beatitudo sit in tabernaculis Dei esse, alio loco, dicens: "Concuiscit et deficit anima mea in atria Domini" (Ps LXXXIII, 3). Sed non ob id bonorum coelestium spes adimitur, si non omnes ad cohabitationem Dei eligentur. Plures enim mansiones diversae dignitate habitantium praeparantur. Sed licet diversa sit dignitas; differt enim stella stellae in gloria (1 Cor. XV, 41), tamen quotquot habitationibus, variis licet, digni habebuntur, fidei fructum et honorem coelestis- gloriae sortientur (In Ps, 54, 5).
Hic ergo populus est propinquans regno Dei patris per regnum filii Dei proximus. Regnat itaque Dominus, traditurus Deo patri regnum; non regni potestate cariturus, sed nos, qui regnum ejus sumus, Deo patri traditurus in regnum. Regni traditio, nostra provectio est; ut qui in regno Filii erimus, in regno quoque simus et Patris: digni per id regno Patris, quia digni regno erimus et Filii; proximi tum Patris regno, cum Filii erimus in regno: qui estbenedictus in saeculo saeculorum (In. Ps. 148, 8).
"Confessio ejus super coelum et terram, et exaltavit cornu populi sui": id est, in illobeatae civitatis illius saeculo, ubi cornu populi sui Dominus exaltabit, et incorruptionem ei, quae significatur in cornu, per honorem immortalitatis impertiet. Tum enim coelum novum et terrova erit, cum his praesentibus dissolutis nova illa et aeterna succedent. Ideo confessio ejus super coelum et terram reddetur: quia non m hoc saeculo, neque in hoc aere, sed in superioribus locis sedesbeati illius regni est constituta (In Ps. 148, 7).
Post quae, jam in aeternabeatitudine omnibus constitutis, ad canendas Dei laudes hoc consequenti psalmo chorus coelestium virtutum potestatumque contrahitur: ut obdepulsam saeculi vanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta, et inbeato regno aeternitatis aliquando respirans, Deum suum et laeta praedicet et quieta, et ipsa secundum Apostolum in gloriambeatae aeternitatis assumpta, cum ait… (Rom. VIII, 19 et sqq)… Hinc ergo hymnus est libertatis indultae, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subjecta servitii, jam conformata tandem filiorum Dei gloria in aeternambeatitudinem, creationum elementa requiescunt. Cujusbeatitudinis longo jam diu secundum apostolum Petrum, desiderio detinebantur, cum ait: "Haec quae modo vobis nuntiata sunt, per eos qui vobis Spiritu, sancto evangelizaverunt, quae missa sunt e coelo, in qua re concupiscunt angeli prospicere" (1 Petr. I, 12). Exspectatio itaque coelestium estbeatitudo terrena: et corruptionis nostrae demutatio divinarum creationum demoratur elementa, prospicere hanc evangelicae praedicationis spem, concupiscentia, gloriam suam ex gloriae nostrae conformatione susceptura.· qua jam secundum prophetiam psalmi adepta in consonam laudem perceptaebeatitudinis advocantur (In Ps. 148, 2).
Sed forte penduli in cruce corporis poenae et colligantium funium violenta vincula, et adactorum clavorum cruda vulnera sunt timori? (De Tr. X, 13).
Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere (De Tr. VI, 39). Амвросий (In Ps. 118, serm. 20) говорит, что в его время некоторые сомневались, умер ли апостол Иоанн. Может быть, он имел в виду Илария.
Sed inter haec, о beatos vos in Domino et gloriosos (episcopos gallicanos), qui perfectam atque apostolicam fidem conscientiae professione retinentes, conscriptas fides huc usque nescitis! (De Synod., 63).
"Sine intermissione orate" (1 Thes. V, 17). Quasi vero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit sine interpellatione temporis semper orare. Meditatio itaque legis non solum in verbis legendis est, sed et in operis religione; neque ut libros tantum et Scripturas recenseamus, sed ut ea quea in Scripturis ac libris continentur, gestis rebusque meditemur, et diurna nocturnaque opera legem semper exerceant: ut illud Apostoli est; "Omnia quaecumque facitis, in gloriam Dei facite, sive cum manducatis, sive cum bibitis, sive cum aliud agitis" (1 Cor. X, 31). Per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus: cum per opera Deo placita, et ir gloriam ejus semper exercita, sancti cujusque viri vita omnis oratio sit ac sic secundum legem noctu dieque vivendo, vita ipsa nocturna legis erat et diurna meditatio (In Ps. 1, 7).