Contra quod tamen sanctissimus pater noster cum parte sua in concilio praedicto resistit idem concilium ad Italiam promovendo, quod Francigenis et eorum adherentibus, qui Avinionem volunt, valde contrarium est, ас in quibus discordiis quoddam monitorium et citatorium patatum est, ut sanctissimus pater noster papa ad medium septembris talibus articulis et obiectibus, quos ipsi contra eum obiciunt, respondeat; et si ipse hoc non faceret, tunc velint ipsi contra eum ulterius procedere.
De quo nos et electores imperii et alii principes et communitates, qui nunc nobiscum sunt, satis territi sumus, quoniam nos et communiter omnis homo bene consideramus, quod cum talibus viis et futuro concilio non unio Graecorum, sed apertum scisma et divisio sanctae ecclesiae queritur, quod ita comprobatur, quia Graeci in concilio Basiliensi aperte civitati Avinionensi contradixerunt et illam recipere nolunt, ex quo in decreto non est nominata neque iliac venire tenentur.
Etiam aliqui aperte in concilio dixerunt se velle videre, quo iure Italic! ecclesiam et Alamani Romanum imperium possident et obtinent. Per quod considerandum est, quam periculose tales homines sub colore bone intentionis et unionis Graecorum malas machinationes quaerunt, propter quod toti Christianitati magnum dispendium et sacro imperio ac omnibus Alamanis irrecurabile dampnum et scandalum oriri possent, si huiusmodi non resisterentur. Idcirco nos mittimus nunc in dictum sacrumsanctum concilium venerabilem Petrum episcopum Augustensem principem consiliarium et dilec-tum fidelem nostrum, cui commisimus causam huiusmodi intercipiendam, quantum sibi possibile sit, ul talis processus contra sanctissimum patrem nostrum papam ad plenum non conducatur ct quod concilium non Avinionem trahatur, sed in talem locum ponatur, ubi Graeci libenter venire velint et qui etiam in decreto sit nominatus, propter quod venerabilem ambassiatam nostram ad imperatoremet patriarchamConstantinopolitanum transmisimus et speramus eos in viam nostram deo volente conducere.
См. список адресатов, которым одновременно был разослан приведенный выше документ: DRTA. XII, 235.
MC. II, 1018 (=DRTA. XII, 237): Nec per huiusmodi requisitionem intendebat se pro papa constituere partem, sed tamquam mediatorem inter concilium et eum.
Sigismund von Luxemburg. Brief an das Easier Konzil (1437 sept. 10 Prag) // DRTA. XII, 239–241.
Sigismund von Luxemburg. Brief an seine unbekannten Gesandten am Easier Konzil (1437 nov. 6 Prag) // Ibid, 257. Мануил Дисипат прибыл в Константинополь в октябре 1437 г.
DRTA. XII, 256, Аnm. 3 (прим. изд.).
Heinrich V von England. Brief an den Herzog Friedrich von Sachsen (1437 nov. 14 London) // DRTA. XII, 316–318: …scripsimus praefato beatissimo patri suae sanctitati… scribimus serenissimo ac potentissimo principi Sigismundo Romano impe raton… scribimus demum per extensum valde praefatis reverendis patribus et aliis hucusque m Basilea existentibus obsecrantes eosdem, quod pro tam publico bono velint sic ad locum Ferrariac vel alium quecumque, in quern praefati Graeci velut eis accomodum consentiendum duxerint et ad quem praefatus beatissimus pater in persona venire cetenque patres et principes tute ас commode accedere seu transmittere queant…
См. письмо венецианского сената архиепископу Флоренции от 3 декабря 1437 г. — АСА, 9.
См. речь Чезарини перед Базельским собором — Cecconi, CCCCLIX: Et quia Qraeci iam sint in foribus, ne tam divin um periclitetur opus, mox pergant ad porlum aliqui praestantiores ex nobis, qui ipsis Graecis onrni conatu suadeant ut hoc, vel Avinionem aut Sabaudiam proficiscantur… Si obtineri potest, in nomine Domini contentemur omnes, et ilîuc accedamus; si vero adhibita omni cura, fieri nequeat, cum eis de aliquo loco disponatur, nobis bene tuto, et accommodo Graecis ac Summo Pontifici. Sine Graecis enim ipsorum unio fieri non potest; ipsi autem praesentiam Papae in concilio exposcunt.
См. протокол Базельского собора от этого числа: СВ. IV, 142; см. также: Leidl A. Op. cit. S. 147–148.
ЕР. I, 102–103, 109–110.
См. инструкции папы своему легату, отправляющемуся к герцогу австрийскому — Ibid. 115: …videretur sanctissimo domino nostro consuitum esse et pro ipso duce et pro bono illius regni, quod ilia materia referetur ad concilium Ferrariense, ubi sperat dominus noster indubie, quod aliquid boni sequi poterit; et ista spe confortati Boemi mitiores erunt erga ipsum ducern, qui credere debet, quod iam cum dominis de Basilea Boemi concordare vix possent, immo neque ullo modo possent, cum concilium illud ex causis et necessitatibusin bulla superinde confecta allegatis translatum sit Ferrariam non ad impediendum persecutionem Bohemorum, sed ad terminandum rem illam facilius deo auxiliante et auspiciis sanctissimi domini nostri, maxime cum propter Graecos consimili material in dicto icumenico concilio tractari debeat circa communio-nem utriusque speciei.
Francesco Foscari, dux Venetiarum. Epistola ad papam Eugenium IV // АСА, 7.
Syropuios IV, 15.
Syropulos IV, 24.
Ibid.
Epistola senatus Venetiarum ad papam Eugenium IV // АСА, 26–27: …reverendissimus dominus patriarcha Constantinopolitanus solus voluit in secreto nos alloqui et habere consilium nostrum, qui in substantia nobis dixit, quod dominus imperator et ipse hue venerunt pro unione ecclesiae Dei, quam valde desiderant, sed quod iam ante et etiam post adventum suum audiverat differentiam esse inter papam et concilium Basiliense ac inter papam et quosdam principes christianos, quodque petebat et volebat consilium a nobis, quid esset acturus, que verba sub maximo secreto nobis dixit ac instantissime petiit, ut secretissima haberentur.
…Nos autem sibi respondimus, quod concilium Basiliense non poterat nec debebat amplius concilium reputari, quoniam principales et dignores prelati discesserant nec remanserant nisi aliqui satis pauci, qui non zelo unionis et pacis nec aliqua bona intentione remanserant, sed solum ad fidem scismaüs et discordiae, propter quam sperabant eorum statum augere et quod invidia potius et odio movebantur, de quibus facicnda non est aliqua reputatio.
Item, quod inter beatitudinem suam et principes christianos non erat aliqua differentia vel discordia, inimo quod sciebamus omnes principales principes christianitatis esse unitos et bene conformes cum voluntate clementiae suae et ad eius dignitatem et statum bene dispositos, nisi forte essent rex Aragonum, qui aspiravit et aspirat ad regnum Siciliae et quoniam eius sanctitas non favet sibi, sed potius regi Renato, idem rex Aragonum adversatur beatitudini suae. Praeterea dux Medio]ani, qui dudum quesivit et querit surripere de terris ecclesiae ас multLs modis conatus est facere contra personam et statum beatitudinis suae. Sed de aliis principibus et dominis christianis neminem scimus, qui non sit propitius clrmentiae suae.
Demumque ad partem consilii diximus, quod salubrius consilium, quod in hac materia videamus ad perficiendum tarn sanctum opus, est quod serenissimus dominus imperator et ipse reverendissimus dominus patriarcha et sui cum ipso summo pontifice uniantur, et quanto celerius istud fiet, tanto laudabilibus et utilius iudicamus. Visus est libenter audire consilium nostrum, postremoque dixit, quod cogitare volebat.
Читать дальше