40. Ad quem Cunincpert nuntium misit, mandans ei, ut cum eo singulare certamen iniret, nec opus esset utrorumque exercitum fatigare. Ad quae verba Alahis minime consensit. Cui cum unus e suis, genere Tuscus, ei persuaderet, virum bellicosum fortemque eum appellans, ut contra Cunincpertum audenter exiret, Alahis ad haec verba respondit: «Cunincpert, quamvis ebriosus sit et stupidi cordis, tamen satis est audax et mirae fortitudinis. Nam tempore patris eius quando nos erabamus iuvenculi, habebantur in palatio berbices mirae magnitudinis, quos ille supra dorsum eorum lanam adprehendens, extenso eos brachio a terra levabat; quod quidem ego facere non poteram». Haec ille Tuscus audiens, dixit ad eum: «Si tu cum Cunincperto pugnam inire singulari certamine non audes, me iam in tuo adiutorio socium non habebis». Et haec dicens, proripuit se et statim ad Cunincpertum confugiit et haec ipsa illi nuntiavit. Convenerunt itaque, ut diximus, utraeque acies in campo Coronate. Cumque iam prope essent, ut se coniungere deberent, Seno diaconus Ticinensis ecclesiae, qui custus erat basilicae beati Iohannis baptistae, quae intra eandem sita est civitatem, quam quondam Gundiperga regina construxerat, cum nimium diligeret regem et metueret, ne rex in bello periret, ait ad regem: «Domine rex, omnis vita nostra in tua salute consistit; si tu in bello perieris, omnes nos iste tyrannus Alahis per diversa supplicia extinguet. Placeat itaque tibi consilium meum. Da mihi apparatum armorum tuorum, et ego vadam et pugnabo cum isto tyranno. Si ego obiero, tu recuperabis causam tuam; si vero vicero, maior tibi, quia per servum viceris, gloria adscribetur». Cumque rex hoc se facturum esse denegaret, coeperunt eum pauci qui aderant eius fideles cum lacrimis deposcere, ut ad ea quae diaconus dixerat adsensum praeberet. Victus tandem, ut erat pii cordis, eorum precibus et lacrimis, loricam suam, galeam atque ocres et cetera arma diacono praebuit in suaque persona eum ad proelium direxit. Erat enim ipse diaconus eiusdem staturae et habitus, ita ut, cum fuisset de tentorio armatus egressus, rex Cunincpert ab omnibus esse putaretur. Commissum itaque est proelium et totis viribus decertatum. Cumque Alahis ibi magis intenderet, ubi regem esse putaret, Cunincpertum se extinxisse putans, Senonem diaconem interfecit. Cumque caput eius amputari praecepisset, ut, levato eo in conto, «Deo gratias» adclamarent, sublata casside, clericum se occidisse cognovit. Tunc furibundus exclamans: «Heu me!» inquit «nihil egimus, quando ad hoc proelium gessimus, ut clericum occideremus! Tale itaque nunc facio votum, ut, si mihi Deus victoriam iterum dederit, quod unum puteum de testiculis impleam clericorum».
41. Igitur Cunincpert perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit omniumque corda, sublato pavore, ad sperandam victoriam confortavit. Instruuntur iterum acies, et hinc Cunincpert, inde Alahis ad belli certamina praeparantur. Cumque iam prope essent, ut se utraeque acies ad pugnandum coniungerent, Cunincpert ad Alahis iterato in haec verba mandavit: «Ecce, quantus populus ex utraque parte consistit! Quid opus est, ut tanta multitudo pereat? Coniungamus nos ego et ille singulari certamine, et cui voluerit Dominus de nobis donare victoriam, omnem hunc populum salvum et incolomem ipse possideat». Cumque Alahis sui hortarentur, ut faceret quod Cunincpert illi mandavit, ipse respondit: «Hoc facere ego non possum, quia inter contos suos sancti archangeli Michaelis, ubi ego illi iuravi, imaginem conspicio». Tunc unus ex illis: «Prae pavore» inquit «cernis quod non est; et tibi iam tarde est modo ista meditari». Conseruntur itaque acies perstrepentibus bucinis, et neutra parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis tyrannus Alahis interiit, et Cunincpert, adiuvante [se] Domino, victoriam cepit. Exercitus quoque Alahis, conperta eius morte, fugae subsidium arripuit. E quibus quem mucro non perculit, Addua fluvius interemit. Caput quoque Alahis detruncatum cruraque eius succisa sunt, informeque tantum truncumque cadaver remansit. In hoc bello Foroiulanorum exercitus minime fuit, quia, cum invitus Alahis iurasset, propter hoc nec regi Cunincperto nec Alahis auxilium tulit, sed cum illi bellum commisissent, ipsi ad propria sunt reversi. Igitur Alahis hoc modo defuncto, rex Cunincpert corpus Senoni diaconi ante fores basilicae beati Iohannis, quam ipse rexerat, mirifice sepelire mandavit; ipse vero regnator cum omnium exultatione et triumpho victoriae Ticinum reversus est.
PAULI DIACONI HISTORIAE LANGOBARDORUM LIBER SEXTUS
1. Dum ista aput Langobardos trans Padum geruntur, Romualdus Beneventanorum dux, congregata exercitus multitudine, Tarentum expugnavit et cepit, parique modo Brundisium et omnem illam quae in circuitu est latissimam regionem suae dicioni subiugavit. Coniux quoque eius Theuderata eodem tempore foras muros Beneventanae civitatis basilicam in honore beati Petri apostoli construxit; quo in loco multarum ancillarum Dei coenobium instituit.
2. Romuald quoque, postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus est. Post quem eius filius Grimualdus tribus annis Samnitum populos rexit. Huic in coniugio sociata fuit Wigilinda, soror Cunincperti, filia Perctarit regis. Defuncto quoque Grimualdo, Gisulfus, eius germanus, ductor effectus est, praefuitque Benevento annis decem et septem. Huic sociata fuit Winiperga, quae ei Romuald peperit. Circa haec tempora, cum in castro Cassini, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescit, ab aliquantis iam elapsis annis vasta solitudo existeret, venientes de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum aput venerabile corpus se pernoctare simulassent, eiusdem venerabilis patris pariterque eius germanae venerandae Scolasticae ossa auferentes, in suam patriam adportarunt; ubi Singillatim duo monasteria in utrorumque honorem, hoc est beati Benedicti et sanctae Scolasticae, constructa sunt. Sed certum est, nobis os illud venerabile et omni nectare suavius et oculos semper caelestia contuentes, cetera quoque membra quamvis defluxa remansisse. Solum etenim singulariter dominicum corpus non vidit corruptionem; ceterum omnium sanctorum corpora in aeternam postea gloriam reparanda corruptioni subiecta sunt, his exceptis, quae ob divina miracula sine labe servantur.
3. At vero Rodoald, quem aput Foroiuli praemisimus ducatum tenuisse, cum ab eadem civitate abesset, Ansfrit de castro Reunia ducatum eius absque regis nutu pervasit. Quo comperto Rodoald in Histriam fugiit ac deinde navigio per Ravennam Ticinum ad Cunincpertum regem pervenit. Ansfrit vero non contentus ducatum Foroiulanensium regere, insuper contra Cunincpertum rebellans, regnum eius invadere voluit. Sed conprehensus in Verona, ad regem deductus, evulsis oculis, in exilium trusus est. Foroiulano autem ducatui post haec Ado, frater Rodoaldi, lociservatoris nomine per annum et menses septem gubernavit.
4. Dum haec in Italia geruntur, heresis aput Constantinopolim orta est, quae unam in domino nostro Iesu Christo voluntatem et operationem adseverabat. Hanc autem heresem excitarunt Georgius patriarcha Constantinopolitanus, Macharius, Pyrrus, Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus Augustus centum quinquaginta episcopos congregari fecit; inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae ecclesiae missi ab Agathone papa, Iohannes diaconus et Iohannes Portuensis episcopus; qui omnes eandem heresem damnaverunt. Ea hora tantae haranearum telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur; ac per hoc significatum est, quod sordes hereticae pravitatis depulsae sunt. Et Georgius quidem patriarcha correptus est, ceteri vero in sua defensione perseverantes anathematis sunt ultione perculsi. Eo tempore Damianus Ticinensis ecclesiae episcopus sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi hac de causa satis utilem rectaeque fidei epistolam conposuit, quae in praefato sinodo non mediocre suffragium tulit. Recta autem et vera fides haec est, ut in domino nostro Iesu Christo sicut duae sunt naturae, hoc est Dei et hominis, sic etiam duae credantur esse voluntates sive operationes. Vis audire de eo quod deitatis est? Ego, inquit, et pater unum sumus. Vis audire quod humanitatis? Pater maior me est. Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem; cerne eius divinitatem cum evangelista ait: Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Haec est sexta sinodus universalis Constantinopoli celebrata et Greco sermone conscripta, temporibus papae Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe intra septa palatii sui.
Читать дальше